DAPHNIS

DAPHNIS
I.
DAPHNIS
Graece Δαφνὶς, item Δαφνίνη, Daphnitis, Plin. Ins. Aethiopiae, in Arabico sinu, unde Casia Daphnitis forre dicta, quod ex ea afferebatur, ut omnium praestantissima, quippe proxime accedens ad cinnamomum, et ob id ἰςοκίνναμωμον quoque appellatum. Ei proin pretium a Mangonibus ad trecentos denarios factum esse, scribit Plin. vide Salmas. ad Solin. p. 1306. De Daphnoide vero vide supra ubi de Alexandrea Lauru.
II.
DAPHNIS
Grammaticae artis Magister, memoratur Plinio l. 7. c. 29. Pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, (quod equidem compererim,) fuit Grammaticae artis Daphnidis Cn. Pisaurensi vendente, et M. Scauro Principe Civitatis III. M. DCC. sestertiis licente. vide et Suet. l. de Grammat. et Rhetor. ubi eum a Lenaeo Melissaeo
Πανὸς ἄγημα, per cavillationem nominis, dici consuevisle, addit. Dapbnis enim, ille fabulis decantatus, Panis fuit delitium. Meleager,
Αἰπολικαὶ ςύριγγες εν οὔρε???ι μηκέτι Δάφνιν.
Φωνεῖτ᾿ αἰγιβάτῃ Πανὲ χάριζόμεναι.
Pan autem pecoribus praeerat; et pecorum magistris; Virg. Bucol. Eclog. 11. v. 33.
Pan curat oves, oviumque magistros
unde per cavillationem nominis Πανὸς αγημα eum dicebat, non Panis delitias, ut Daphnis suit, sed pecus. Salmas. ad Solin. p. 41.
III.
DAPHNIS
Lyciae regio et opp. Aegypti ad Pelusium Herodot. Item, regiunc, Thessaliae, quam peneus fluv. perluit, ubi Daphne a Phoebo amata. Fuit etiam subutbanum in ora Ponti ad sinistram, quod Sergium vocant, et in ipsis Ponti faucibus ad dextram navigantibus portus. Steph.
IV.
DAPHNIS
Milesius, et Paenius Ephesinus, aedem Milesii Apollinis symmetriis Ionicis instituêrunt, teste Vittuv. Nempe postquam Apollinis Didymaei templum, quod in Milesiorum agro fuit, a Xerre combustum esser, a Milesiis id refectum est, operi praefectis Paenio et Daphnide. vide infra Poenius.
V.
DAPHNIS
cubicularius Nicocratis, Cyrenensis Tyranni, a fratre huius Leandro, in caedem heri corruptus Polyaen. l. 8.
VI.
DAPHNIS
et Idaeus, filii Paridis ex Oenone.
VII.
DAPHNIS
fons in delitioso Antiochiae nemore, de quo supra. Quem cum multi Castalium appellarent, horum errorem acriter reprehendit Guil. Tyrius, fontem hunc Musis sacrum Poetisque decantatissimum, non in Syria, ad Orontem fluv. sed in Phocide Graeciae reg. ad montem Parnassum, fuisse docens. Obtinuit nihilominus non apud vulgus solum, sed etiam apud Eruditos, ut et montem Antiochiae imminentem Parnassum vocarent et fontem, e radicibus eius manantem, Castalium, ut ex Sozom. et Marcellino docet Casaub. ad Spartian. in Hadr. Agathias Epigramm. Poeta,
Μηδὲν ἀπαγγείλας εἰς Α᾿ντιόχειαν ὀδίτα,
Μὴ πάλιν οἰμώξῃ χεύματα Καςταλίης, etc.
vide supra in voce Daphne.
VIII.
DAPHNIS
iuvenis Siculus, Mercurii fil. Bucolici carminie inventor. Hic cum formosissimus esset, cum nympha quadam, quae mutuo eius amore tenebatur, ita pepigit, ut qui prior fidem violaslet, uttoque lumine orbarretur. Cuius sponisionis immemor Daphnis, cum novis sese amoribus implicuisset. irati Dii, quos stipulationis suae testes illi adhibuêrunt, Daphnin excaecarunt. Suid. Versuum Bucoliorum auctor habetur. Diodor. Sic. Bibl. Hist, l. 4. c. 86.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Daphnis — ist der Name von einer Figur aus der griechischen Mythologie, siehe Daphnis (Mythologie) bzw. Daphnis und Chloe Daphnis, Hirtenheros in der fünften Ekloge von Vergil (70–19 v. Chr.) einem Saturnmond, siehe Daphnis (Mond) einer Zeitschrift, siehe… …   Deutsch Wikipedia

  • Daphnis — can also be a genus of hawk moth, and a moon of Saturn Sculpture of Pan teaching Daphnis to play the pipes; ca. 100 B.C. Found in Pompeii In Greek mythology, Daphnis (from Ancient Greek: Δάφνις from δάφνη daphne, laurel or bay tree ) was a son of …   Wikipedia

  • Daphnis — {{Daphnis}} Ein Hirt, den eine eifersüchtige Nymphe* in Stein verwandelte (Ovid, Metamorphosen IV 276–278). Seine Geschichte nennt Ovid »abgedroschen« und streift sie darum nur. Der Name Daphnis grassierte tatsächlich in der Hirtendichtung;… …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Daphnis — Daphnis, Sohn des Hermes u. einer Nymphe; seine Mutter setzte ihn in einem Thal der Heräischen Berge auf Sicilienin einem Lorbeerhain aus, u. Hirten od. Nymphen, welche ihn fanden, erzogen ihn. Der durch seine Schönheit ausgezeichnete Jüngling… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Daphnis — DAPHNIS, ĭdis, Gr. Δάφνις, ιδος, (⇒ Tab. XV.) des Mercurius und einer Nymphe Sohn. Diod. Sic. lib. IV. c. 86. p. 197. Er war ein guter Flötenspieler, dabey aber sehr ungestalt von Gesichte, daher er sich stets am Berge Aetna aufhielt und sowohl… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Daphnis — dans la myth. gr., berger sicilien, fils d Hermès et d une nymphe. Joueur de flûte, il inventa la poésie bucolique. || LITT Les Amours pastorales de Daphnis et Chloé, roman attribué à Longus (IIIe s. ap. J. C.) …   Encyclopédie Universelle

  • Daphnis — Daphnis, ein Heros der sizilischen Hirten, Sohn des Hermes und einer Nymphe, Schüler des Pan in der Musik, galt als Erfinder der bukolischen Dichtung, deren Hauptgegenstand sein eignes Geschick war. Eine Nymphe, der er ewige Treue geschworen,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Daphnis — Daphnis, Sohn des Hermes, Hirt auf Sizilien, Geliebter der Nymphe Nais, wurde, als er ihr die Treue brach, mit Blindheit geschlagen. Sein Geschick Hauptgegenstand der bukolischen Dichtung, als deren Erfinder er gilt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Daphnis — Daphnis, ein besonders bei Dichtern häufiger griech. Personenname; D. hieß ein Schäfer am Aetna, welchen der Hirtengott selbst im Flötenspiel unterrichtete und dem die Liebe zu einer Nymphe Verwandlung in einen Stein oder gar langsames… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Daphnis — Pour les articles homonymes, voir Daphnis (homonymie). Statuette du dieu Pan et son éromène, Daphnis, Ier siècle a …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”